viernes, 4 de junio de 2021

VEXILLA REGIS (CANTO LLANO/PLAINCHANT)

 


Himno de Vísperas - Domingo de Pasión

Vexilla Regis prodeunt: Fulget Crucis mysterium,
Quae vita mortem pertulit, Et morte vitam protulit.
Quae vulnerata lanceae Mucrone diro, criminum
Ut nos lavaret sordibus, Manavit unda et sanguine.
Impleta sunt quae concinit David fideli carmine,
Dicendo nationibus: Regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida, ornata Regis purpura,
Electa digno stipite tam sancta membra tangere.
Beata, cuius brachiis Pretium pependit saeculi:
Statera facta corporis, tulitque praedam tartari.
O Crux ave, spes unica, hoc Passionis tempore!
Piis adauge gratiam, reisque dele crimina.
Te, fons salutis Trinitas, collaudet omnis spiritus:
Quibus Crucis victoriam largiris, adde praemium. Amen.